Leviticus*

Caput 13: 3

qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
(* Traductions européennes)

Glose

Pilos.Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Undecapilli capitis vestri omnes numerati suntMatth. 10.. Inde Nazaraei caput non tondentNum. 6., quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est.Humilior carne,etc. Humilior seipso: unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio majori, portabile est; bonum autem a Deo praeceptum non operaridividit enim Dominus prout vult, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est.