Glose
Quod si pauper est et non potest manus ejus,etc.[HIERON.]Hoc est, si divitias coelestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropaeum, se saltem servet invictum.Quod si pauper est,etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia praecipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; poenitentiam, emundationem intelligamus. Poenitentiae sunt opera necessaria, quae valeant delere peccata. Unde:Facite ergo fructus dignos poenitentiae[Luc. 3.]. Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio poenitentiae. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere:Factae sunt lacrymae meae panes die ac nocte;et,Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis,etc.[Psal. 14.]Et,Quia cinerem tanquam panem manducabam,etc.[Psal. CI.]Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam poenitentiae, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.