Glose
Duos passeres.[ID.]Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi.Quae munda,quia peccatum non habuit;et viva,quia ex peccato non fuit obnoxia mortis.Quos vesci,etc. Quia,Verbum caro factum est,etnisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis.Lignum cedri.[ISICH.]Crucem, quae contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis.Vermiculum.LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum.Hyssopum.Gratiam Spiritus sancti, quae nostrae emundationi cooperatur. Unde:Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor,etc.[Psal. L.]