Leviticus*

Caput 14: 9

et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
(* Traductions européennes)

Glose

Capillos.Cogitationes quae ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti praebent: sicut capilli capitis.Et supercilia.Quae hominem contemplativum de sublimibus et divinioribus constituunt, quod supercilia in altioribus sita significant.Totius corporis.Etiam verendarum partium, ut nulla remaneat veterum cogitationum, ut totus novus et quasi modo genitus veterem hominem exuat, novum induat. Quomodo enim rasis pilis succedunt novi, si novae cogitationes ad meliora pullulant veteribus abrasis.