Leviticus*

Caput 14: 10

die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
(* Traductions européennes)

Glose

Die octavo.Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quae patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavitGen. 32..Postquam.Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi praecepit, octava die alia sacrificia substituit. Haec enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quae subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari praecepit.Agnos immaculatos,etc. Omnia haec figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit.HIER.In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est.Anniculam.Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in praedictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt.Et tres decimas.Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctae Trinitatis signari, tres decimas similae, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est.Similae.Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur.ISID.Est lepra peccati, etc., usque ad et consequi veniam.Olei sextarium.Quia fide intelligitur et agitur unumquodque praedictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostrae mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est.Olei sextarium, pinguem Dei misericordiam et gratiam: et si clarissimam sanctimoniae faciem praeferre non valuit, lucernam fidei non exstinguat.