Leviticus*

Caput 16: 11

his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
(* Traductions européennes)

Glose

Vitulum.Quando Christus pro Judaicae plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait:Non veni legem solvere, sed adimplereMatth. 5.;qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeretGal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus.ISICH.Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.