Glose
De prunis altaris,etc. Spiritualibus verbis, quae Joannes, egresso Juda, in coena scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quae ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis[Joan. 18.].Hauriens manu.70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena.Thymiamaorationem. Unde:Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.Oravit enim Christus pro discipulis.