Glose
De advenis.Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judaeis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam haereditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhaerentes: propterea juxta LXX,homo homo dixit,ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in praeputio adhaerent Deo, hoc debere mandatum servare.Si comederit sanguinem,etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est:Qui enim odit fratrem suum, homicida est[I Joan. 3.]. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quae talem comedit sanguinem secundum illud:Qui devorant plebem meam sicut escam panis[Psal. 13.]obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris.Qui enim videt Filium, videt et Patrem[Joan. 14.]. Ipse enim judex est de quo dicitur:Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum[Psal. 33.]. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem aeternum,qui praeparatus est diabolo et angelis ejus[Matth. 25.]. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens:Ego dedi illum vobis,sanguinem scilicet Christi.