Glose
Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus,etc. Cum a Domino dictum sit[Exod. 20.]:Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quae in coelo sunt sursum, et in terra deorsum, et quaecunque subtus terram;conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi paedagogus eorum, praecipit Deo sacrificare[Exod. 32.], ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriae. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura.Cum quibus fornicati sunt.Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et daemonum oblationi.