Glose
Neque in rotundum attondebitis comam,etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore daemonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita daemonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.