Leviticus*

Caput 19: 26

non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia
(* Traductions européennes)

Glose

Non comedetis,etc. Totum Judaeorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore.AUG.Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias:Omnis mons et collis humiliabiturIsa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quae rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes daemonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quae et animae nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quae animae infigitur et difficulter aboletur.Non augurabimini,etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiae avibus quam hominibus contulerit.