Leviticus*

Caput 2: 3

quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
(* Traductions européennes)

Glose

De sacrificio,etc.ISICH. in Lev.De illa scilicet perfecta et in coelis abscondita, in Christoque reposita scientia,in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditiCol. 2..Aaron,montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans