Leviticus*

Caput 2: 4

cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
(* Traductions européennes)

Glose

Cum obtuleris sacrificium,etc.ISICH., ibid.Sacrificium Christus pro nobis immolatus.Coctum in clibanovirginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitae, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de coelo suscepit. Unde:Spiritus sanctus superveniet in te,etc.Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quae facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum praecellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiae saecularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetae scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum.Lagana.Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: haec tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi praedixerunt, qua in salutem humani generis venit.