Leviticus*

Caput 20: 26

eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
(* Traductions européennes)

Glose

Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquiruntMatth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a caeteris gentibus.Separate,etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui haec non habent, ad vaniloquia convertuntur,non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmantI Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terrae. Cuncta enim quae moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibusDeus venter estipsorumPhilip. 3..Et quae,etc.AUG., quaest. 76 in Lev.Videtur dicere quod non sunt haec natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent.Lapidibus.Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait:Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentiumRom. 16..