Glose
Quod si negligens,etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint poenam tam studiose praeceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam.Nec voluerit,etc.[ISICH.]Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhaerere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur:Vultus autem Domini super facientes mala,etc.[Psal. 38.].