Glose
Ad omnem mortuum,etc.[ISICH.]LXX:Animam mortuam. Anima quae peccaverit ipsa morietur[Ezech. XVIII; Isa. 53.]. Hac morte maxime gentes perierunt, quae nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit.[AUG. quaest. 81 in Lev.]Ad omnem mortuum,etc. LXX:Super omnem animam mortuam non introibit.Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.