Leviticus*

Caput 21: 10

pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
(* Traductions européennes)

Glose

Pontifex,etc. Christusmagnus Dominus noster, et magna virtus ejus,qui pro nobis factus est sacerdos et hostia.Consecratae sunt.Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus.Vestimenta non scindet,etc.ISICH.Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad haec vere sancta sunt indumenta.