Leviticus*

Caput 22: 14

qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium
(* Traductions européennes)

Glose

Qui comederit de sanctificatis,etc.ISICH.Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon:Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae posita sunt ante teProv. 23..Addet quintam,etc. LXX:Super ipsum.Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quae superna sunt suspicemur.Et dabit sacerdoti in sanctuarium.ISICH.Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quae videntur, ut omnes excedant sensus.