Leviticus*

Caput 22: 2

loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
(* Traductions européennes)

Glose

Quae ipsi offerunt,etc. Quae obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est.