Leviticus*

Caput 22: 3

dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus
(* Traductions européennes)

Glose

Omnis homo qui accesserit,etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, sed nec tangat quae oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere.