Leviticus*

Caput 22: 21

homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
(* Traductions européennes)

Glose

Homo qui obtulerit,etc. Praecepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre.Pacificorum,etc. Quae valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi.Stella enim differt a stella in claritateI Cor. 15..