Glose
Habitaculis vestris,etc. Quia est habitaculum praecipuum, de quo dicitur:Beati qui habitunt in domo tua, Domine[Psal. 82.]. Et alibi:Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem,etc.[Psal. 26.].Panes primitiarum.Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit.Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio[Matth. 5.]: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait:Quae coepit Jesus facere et docere,etc.[Act. 1.].De duabus decimis,etc. De doctrina scilicet, quae perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.