Leviticus*

Caput 23: 18

offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
(* Traductions européennes)

Glose

Septem agnos.Pro septem donis Spiritus sancti, quae vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est:Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sanctoJoan. I; I Cor. 12..Et arietes duos.Quibus inimicus ventilatur. Haec sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliae sequuntur ut oves, verbi gratia:Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibusMatth. 9..Cum libamentis,etc. Quae sunt scientia et correctio; unde:Deo autem gratias, qui odorem scientiae suae manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus,etc.II Cor. 2..