Leviticus*

Caput 23: 36

et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
(* Traductions européennes)

Glose

Dies quoque.ID.Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri saeculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero praesenti succedit saeculo, quod significat in septenario. Praeterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est:Regnum Dei intra vos est,etc.Coetus.LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde:Cupio dissolvi et esse cum ChristoPhilipp. 1..