Leviticus*

Caput 23: 40

sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
(* Traductions européennes)

Glose

Die prima fructus.ID.Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo.Spatulasque palmarum,etc. Juvenescentia justitiae germina, quiajustus ut palma florebit;quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit,et ramos ligni densarum frondium.Et ramos ligni.Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde:Oleum de capite tuo non deficietEccle. 9..De torrente,etc. De praesenti scilicet vita, quae fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde:De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caputPsal. 109., in cruce, scilicet, pendens.