Leviticus*

Caput 25: 28

quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
(* Traductions européennes)

Glose

Usque ad annumAnnus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta poenitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymae peraguntur: per haec enim plena remissio acquiritur.