Leviticus*

Caput 25: 3

sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
(* Traductions européennes)

Glose

Sex annis,etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quae videntur: septimo autem anno sabbatum erit terrae Domini. Cum enim post praesens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibusHebr. 4., jam non erit operandi tempus.

Glose

Seres agrum,etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est.