Glose
Si attenuatus fuerit.[ID.]Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis.Qui eduxi.Quasi dicat: Sicut de dominio Aegyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananaeorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum poenitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.