Glose
Quod si hostia,etc.[ORIG. homil. 3 in Levit.]Transmissis caeteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quae de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quae in offerendis muneribus substitutae sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suae conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus:Perfectorum autem est cibus solidus[Heb. 5.].[ISICH.]Quod si hostia,etc. Sunt secundum leges diversae hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem.Marem sive feminam,etc.[ISICH.]Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.