Leviticus*

Caput 6: 10

vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
(* Traductions européennes)

Glose

Lineis,non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non laneaExod. 28.. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhaerens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohaerentes sunt animae justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi.Tolletque cineres,etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri praesentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt praesens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamusHeb. 9.. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat.Gloria nostra haec est testimonium conscientiae,etc.Eph. ult.