Glose
Mares tantum.Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent.Legitimum ac sempiternum est.De Deo enim disputare praesumere non debemus, dum per saeculares phantasias a masculorum dignitate declinamus.Omnis qui tetigerit.[ISICH.]Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo haec praecesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur.[ID.]Omnis qui,etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem praestat. Unde:Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem.Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit.Haec est oblatio.[AUG., quaest. 14 in Levit.]Alia sunt sacrificia quae commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit:In die qua unxerit eum,non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum.Haec est,etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis.Ephi.Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicae carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde etsalvare in perpetuum potest.In sacrificio.[ORIG.]Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum[Matth. 16.].Mane.Mane coepit passio Domini ex quo in atrio Caiphae alapis caesus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.