Leviticus*

Caput 6: 22

sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
(* Traductions européennes)

Glose

Sacerdos.LXX:Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea.Christus enimproAaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron.Ex filiis ejus,quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu.Qui patri.Unus Dominus Jesus Christus, per quem omniaRom. 11.. Dominus enim gloriae crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quae fuit in carne Christi:Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.