Leviticus*

Caput 6: 23

omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
(* Traductions européennes)

Glose

Omne enim.Quaecunque in sacrificio pacificorum in hoc quoque jubet fieri.Nec quisquam.Quod comeditur comminuitur: sacrificium Christi comminuit, qui pro peccatis mortuum dicit, cum peccatum non fecerit.ORIG.Nec quisquam comedet.Sacrificium in hoc loco Verbum ipsum accipiendum est, et doctrina, de qua nullus edit, id est, disputat vel retractat; sed holocaustum est. Quidquid enim dixit, quidquid statuit, aeterna consecratione perdurat.Sacerdos qui,etc.AUG. quaest. 18 in Levit.Non quod imponit, etc., usque ad hoc et modo breviter commemorat.ORIG. homil. 5 in Levit.Quaedam hostiarum sunt solius Dei, etc., usque ad melius ista igni reservamus.