Leviticus*

Caput 8: 32

quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
(* Traductions européennes)

Glose

Quidquid autem.Hoc videmus in Ecclesia fieri, et quae inconsumpta remanserint ignibus tradi. Non dicit autem, quotquot diebus inconsumpta remanserint, ut semper, si remanserint, tradantur igni: innuens, ut si a comestione sacrificii deficimus, nec perscrutari valemus, utrum ea quae videmus, ipsum corpus Domini sint, non tamen relinquamus, sed igni tradamus, ut comedat Spiritus sanctus quod non possumus. Comedit autem, cum cogitamus ei possibilia esse quae non possumus.