Numeri*

Caput 18: 12

omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
(* Traductions européennes)

Glose

Omnem medullam,etc.ORIG.Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiae Deo oblatus.Christus est primitiae primitiarum. Cornelius primitiae gentium. Alii primitiae Ecclesiarum, sicut quidam primitiae Asiae, alii Achaiae.ORIG.Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quae non angeli vel principis, sed Dei portio est.ID.Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quaerant quae sursum sunt, non quae super terram.ID.Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus.ID.Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino.ID.Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis haec gratia.