Numeri*

Caput 18: 2

sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
(* Traductions européennes)

Glose

Jure perpetuo.Quomodo potest aeternum esse quod visibile est?Quae enim videntur temporalia suntI Cor. 5., primitiae autem quae offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est aeternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quae in occulto est, aeterna est, et azyma sinceritatis et veritatisRom. 2.. Sic et haec ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judaeus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima aeterna dicunturII Cor. 4..