Numeri*

Caput 18: 7

tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur
(* Traductions européennes)

Glose

Tu autem et filii.ID., hom. 16.Alia littera, etc., usque ad quae si bene excolamus fructum vitae afferent nobis.Tu autem et filii tui.Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturae mystica verba ventilare et ad intellectum perducereII Par. 26.. Caetera autem turba meditetur diligenter quae capere potest, et quae magistrorum discretio jubet.Si quis externus,etc. Non de tribu Levi. Ozias enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.