Glose
Et hoc sit vobis ex his quae sanctificantur sanctis de sacrificiis,etc.[ID.]Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos.[ID., hom. 11.]Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari.[ID.]Ubi vero dicit:Non occides, Non adulterabis,et hujusmodi, legis titulum non praemisit. Haec enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum[ID.]Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia haec, mandatum, justificationes, praecepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quae in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur:Non veni solvere legem, sed adimplere[Matth. 5.]. Et alibi:Plenitudo legis est dilectio[Rom. 13.]. Omnia enim quae in lege scripta sunt legem nominavit.[ID.]Alibi quoque:Juste,inquit,sectare quod justum est[Deut. 16.]. Et quid opus est etiam in his allegoriam quaerere, cum aedificet littera?[ID.]Quaero quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus:Haec autem sunt allegorica[Gal. 4.].Omnis oblatio,etc.[ID.]Est autem sapientis scribae et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat[Matth. XIII; I Cor. 3.], aut confirmet utilem et necessariam litterae doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in praesenti loco.[ID.]Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur:Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio[Matth. 5.].[ID.]Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quae continentur in lege, non in mandatis[Galat. 3.]. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisaeorum[Matth. 5.]; et illi de fructibus terrae gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terrae ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat.[ID.]Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias.[ID.]Quisquis etiam doctor, quia docet, praedicat et instruit auditores, agrum Ecclesiae suae, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturae suae fructum, et in fructu electum aliquem et praecipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis.[ID.]Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.