Glose
Ascendat puteus.[ORIG.]Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturae[Apoc. 3.].Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquae hauriendae sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Israeli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Israel. Non veniunt ergo ad puteum tales,quem foderunt principes[Gen. 14.]et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem haeresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis haereticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad haereticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si haereticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennae incendia in te praeparabis. Talibus dicitur:Incedite in lumine ignis vestri,etc.[Isa. L.]