Numeri*

Caput 21: 18

puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
(* Traductions européennes)

Glose

Principes.Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litterae collocaverunt, ideo de illis dicitur:Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra.Et alibi:Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus tePsal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum.Et paraverunt duces.ORIG.Excuderunt,inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes.Profectique sunt.ORIG.Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur.Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quae Deo offerat, de quibus in lege dicitur:Munera mea data mea.Levit. 2.. Ex his ergo quae Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum.Cum obtulerimus quae ex nobis sunt, consequimur quae ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur:Omnia autem ex Deo suntRom. 11..