Numeri*

Caput 22: 7

perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
(* Traductions européennes)

Glose

Divinationis pretium.Alii:Divinacula in artibus,quas curiositas humana composuit. Sunt quaedam quae Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quae quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantiumI Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim:Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel.Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio daemonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se daemones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.