Numeri*

Caput 22: 8

ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
(* Traductions européennes)

Glose

Venit Deus,etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura:Exsurgens Balaam mane,etc.Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur.ORIG., Hom. 13.Venit Deus, et ait ad eum,etc. Potest objici: Licet invocet Balaam daemones, etc., usque ad et ad magnae fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.