Numeri*

Caput 23: 11

dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
(* Traductions européennes)

Glose

Quid est hoc?Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens, et ultra non ferens, prophetantis verba interrupit.ID.Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta quaerit: est enim de cognatione illius cui dicitur:Maledictus tu ab omnibus bestiis terraeGen. 3..Dixit ergo Balac.Putat eum perterritum Israelis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse.