Numeri*

Caput 23: 24

ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
(* Traductions européennes)

Glose

Ecce populus,etc. Alii:Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit.Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quae erant parvuli.ORIG.Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis.Erigetur.Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quae videbat, dixisset, erectus est.Non accubabit.ORIG.Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans.Cumque duxisset.ORIG.Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia.Aedifica mihi hic.ID.Quae sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.