Glose
Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.[ISID.]Sexcenta millia armatorum de Aegypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad coelestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud:Multi enim sunt vocati, pauci vero electi[Matth. 20.]. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo coeleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad aeternam beatitudinem praedestinantur.