Glose
Mulier si,etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes.Et juramentum;LXX:Et definitiones quas definivit adversus animam suam.Non quod talibus votis noceant animae suae: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi:Affligetis animas vestras.[AUG., quaest. 57]Merito quaeritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit:Servet virginem suam, et det virginem suam,etc.[I Cor. 7.]. Hoc modo,nuptumubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.