Numeri*

Caput 31: 51

susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
(* Traductions européennes)

Glose

Susceperuntque.Alia littera:Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii memoriale filiis Israel coram Domino.Nota quia quae dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis.