Glose
In deserto Sinai.[HIER.]Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, praecellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura:Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai[Exod. 19.], post pervenitur in desertum Sina.Sina quidem locus deserti est, quae supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum coepit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et coelestium visionum.