Numeri*

Caput 33: 43

profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
(* Traductions européennes)

Glose

Oboth.HIERON.Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quae in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quae ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficae artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.ORIG.Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in caeteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari.