Numeri*

Caput 34: 1

locutus est Dominus ad Mosen
(* Traductions européennes)

Glose

Locutusque est Dominus,etc.ORIG., homil. 1 in Num.Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant.Locutus est ergo Dominus ad Moysenin deserto Sina: illa scilicet quae superius breviter comprehendimus, ubi praecipitur numerari a viginti annis et supraomnis qui procedit in virtute Israel,etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Aegyptiorum, vel Assyriorum, vel Graecorum; sed in virtute Israel, quae a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur.ORIG.Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Israeliticum numerum pertinere.